monumenta.ch > Hieronymus > sectio 100 > 43 > sectio 60 > sectio 20 > sectio 34 > sectio 49 > 4 > sectio 210 > sectio 18 > sectio 49 > sectio 67 > sectio 326 > 5 > sectio 239 > 6 > 6 > sectio 31 > 1 > 9 > sectio 39 > sectio 2 > sectio 107 > bnf10439.192 v > sectio 2 > sectio 51 > sectio 411 > sectio > sectio 53 > 20 > sectio 15 > sectio 17 > 44 > sectio 31 > sectio 69 > 16 > sectio 80 > sectio 112 > sectio 225 > sectio 45 > sectio 7 > sectio 27 > sectio 8 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Willelmus Malmesburiensis, Gesta regum Anglorum, p3, p2, p0, 24
Tulit huius gratiae stipendium rex Henricus a Normanno domino contra Gaufredum Martellum apud Molendinum Herle, quod castrum in Andegavensi regione est, summa vi adiutus; nam iam in virile robur excreverat, maioribus natu et pluribus solus metuendus, solus caput discriminibus inferre, solus vel cum paucis in confertissimos diversae partis insilire: quapropter ab illa expeditione laudatae fortitudinis specimen, et amicitiarum apud regem culmen, retulit; adeo ut, quasi paterno consilio, saepe admoneret ne ad pericula promptus vitam suam despiceret, quae esset Francis decori, Normanniae tutamento, utrisque exemplo.